- UTRES
- UTRESludi olim genus. Erant enim, qui supra Utres oleô unctos et vinô plenos pedibus saltarent, inter quos censebantur victores, qui ita sese gerebant dextre, ut prae lubricitate humi non caderent, atque hi pro praemio utrem cum vino ferebant: qui vero utris lubricitate in terram lapsi, natibus solum percutiebant, non sie magna voluptate spectatoribus movebant risum. Quod antiquitus observatum fuit in ludis Baccho sacris quos Α᾿σκωλια vocabant in quibus Utres e caprinis pellibus conflati (ἀσκὸς enim utrem notat) huiusmodi saltibus calcabantur, in caprarum contemptum, quae adeo vitibus infestae creduntur. meminit ludi Aristophanes, Plutô, Α᾿σκωλίαζ᾿ ἐνταῦθα πρὸς την` αἰθρίαν, i. e. hîc sub dio super utrem salta. Eubulus etiam apud Aristophanis Interpretem καὶ πρός γε τοῦτο ἀσκὸν εἰς μἕσον καταθέντες εἰσάλλεςθε καὶ καγχάζετε ἐπὶ τοῖς καταῤῥέουσιν, i. e. Quare virem, in medio collocantes, saltate, et cos, qui humi ceciderint, cachinnô prosequimini. Ex Latinis Virgilius, l. 2. Georg. v. 384.--- --- atque inter pocula laetiMollibus in pratis unctos saliêre per Vires.Cuius exercitationis praescae iconem habes, e gemma Petri Stephanonii, quam Hieron. Mercurialis inseruit suo Operi de Arte Gymnast. l. 2. c. 11. Sed nec illud ignorandum, quod scriptum est apud Iul. Pollucem ἀσκωλιάζειν, tam de his, quam de uno sublevato pede, alterô solô saltantibus, dictum esse apud Veteres. Vide quoque Eustath. in Homer.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.